tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret, lepide lusit. Dordalvs At ego patriam te rogo quae sit tua. Virgo Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum? Dordalvs At ego illam quaero quae fuit. Virgo Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit: tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit? Toxilvs Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen. sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi. quid taces? Virgo Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea. Toxilvs Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?) ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas. Dordalvs Quid est? captusne est pater? Virgo Non captus, sed quod habuit perdidit. Toxilvs Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui. Dordalvs Quis fuit? dic nomen. Virgo Quid illum miserum memorem qui fuit? nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier. Dordalvs Quoius modi is suo ín populo habitust? Virgo Nemo quisquam acceptior: servi liberique amabant. Toxilvs Hominem miserum praedicas, quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit. Dordalvs Emam, opinor. Toxilvs Etiam opinor? summo genere esse arbitror; divitias tu ex istac facies. Dordalvs Ita di faxint. Toxilvs Eme modo.