Satis est dictum: quamquam ego serva sum, scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar. Toxilvs Virgo, híc homo probus est. Virgo Credo. Toxilvs Non diu apud hunc servies. Virgo Ita pol spero, si parentes facient officium suom. Dordalvs Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur aut patriam tuam aut parentes. Virgo Quor ego id mirer, mi homo? servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum. Dordalvs Noli flere. Toxilvs Ah, di istam perdant, ita catast et callida. ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust! Dordalvs Quid nomen tibist? Toxilvs Nunc metuo ne peccet. Virgo Lucridi nomen in patria fuit. Toxilvs Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis? nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. Dordalvs Si te emam, mihi quoque Lucridem confido fore te. Toxilvs Tu si hanc emeris, numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi. Dordalvs Ita velim quidem hercle. Toxilvs Optata ut evenant, operam addito. nihil adhuc peccavit etiam. Dordalvs Vbi tu nata es? Virgo Vt mihi mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum. Toxilvs Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco, ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.