Quin laudo, inquam, consilium tuom. Toxilvs Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. Sagaristio Maxime, suo arbitratu. Toxilvs Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga, ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen, eumpse adire, ut ne contemnat te ille. Dordalvs Satis recte mones. hospes, volo ego hanc percontari. Sagaristio A terra ad caelum, quid lubet. Dordalvs Iube dum eam hoc accedat ad me. Sagaristio I sane ac morem illi gere. percontare, exquire quid vis. Toxilvs Age, age nunc tu, in proelium vide ut ingrediare auspicato. Virgo Liquidumst auspicium, tace. curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini. Toxilvs Concede istuc, ego illam adducam. Dordalvs Age, ut rem esse in nostram putas. Toxilvs Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. Virgo Taceas, curabo ut voles. Toxilvs Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier. Dordalvs Enim volo te adesse. Toxilvs Hau possum quin huic operam dem hospiti, quoí erus iussit. quid si hic non volt mé adesse una? Sagaristio Immo i modo. Toxilvs Do tibi ego operam. Dordalvs Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas. Toxilvs Exquire. heus tu, advigila.