Salvos sis, adulescens. Sagaristio Siquidem hanc vendidero pretio suo. Toxilvs At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis. Sagaristio Esne tu huic amicus? Toxilvs Tam quam di omnes qui caelum colunt. Dordalvs Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius. Sagaristio Hoc age. opusnest hac tibi empta? Dordalvs Si tibi venissest opus, mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi. Sagaristio Indica, fac pretium. Dordalvs Tua mers est, tua indicatiost. Toxilvs Aequom hic orat. Sagaristio Vin bene emere? Dordalvs Vin tu pulchre vendere? Toxilvs Ego scio hercle utrumque velle. Dordalvs Age, indica prognariter. Sagaristio Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? Dordalvs Scio. indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat. Toxilvs Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter. Dordalvs Quid ita? Toxilvs Quia enim te ex puella prius percontari volo quae ad rem referúnt. Dordalvs Atque hercle tu me monuisti hau male. vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras. Toxilvs Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus, ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo, volo te percontari.