ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst. Toxilvs Quid ais tu? Dordalvs Quid vis? Toxilvs Tu in illis es decem sodalibus: té in exilium ire hinc oportet. Dordalvs Quid iam? Toxilvs Quia periurus es. Dordalvs Verba quidem haud indocte fecit. Toxilvs Ex tuo, inquam, usust: eme hanc. Dordalvs Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. Toxilvs Si hanc emeris, di immortales, nullus leno te alter érit opulentior. evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis; cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam: venient ad te comissatum. Dordalvs At ego intro mitti votuero. Toxilvs At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores: proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris: ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis. Dordalvs I sis in malum cruciatum. Toxilvs I sane tu, hanc eme atque ausculta mihi. Dordalvs Modo uti sciam, quanti indicet. Toxilvs Vin huc vocem? Dordalvs Ego illo accessero. Toxilvs Quid agis, hospes? Sagaristio Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram. nám heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo, si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.