Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust fieri doctos. Toxilvs Ne quis vero ex Arabia penitissuma persequatur. etiam tu illam destinas? Dordalvs Videam modo mercimonium. Toxilvs Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit hospes ille, qui has tabellas attulit. Dordalvs Hicinest? Toxilvs Hic est. Dordalvs Haecine illást furtiva virgo? Toxilvs Iuxta tecum aeque scio, nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est. Dordalvs Sat edepol concinnast facie. Toxilvs Vt contemptim carnufex. taciti contemplemur formam. Dordalvs Laudo consilium tuom. Sagaristio Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae? Virgo Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum. Toxilvs Numquid in principió cessavit verbum docte dicere? Dordalvs Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam. Sagaristio Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst? Virgo Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror. perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio, septimum periurium, Toxilvs Euge. Virgo Octava indiligentia, nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus: haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;