Quae istaec lucrifera est Fortuna? Toxilvs Istas, quae norunt, roga. ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior. sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. Dordalvs Bene me mones. fac silentium. Toxilvs Nunc ad illud venies quod refert tua. Dordalvs Iste quí tabellas adfert adduxit simul forma expetenda liberalem virginem, furtivam, abductam ex Arabia penitissuma; eam te volo accurare ut istic veneat. ac suo periclo is emat qui eam mercabitur: mancipio neque promittet neque quisquam dabit. probum et numeratum argentum ut accipiat face. haec cura, et hospes cura ut curetur. vale. Toxilvs Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum, iam mihi credis? Dordalvs Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit? Toxilvs Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. Dordalvs Nil mi opust litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras? nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio? Toxilvs Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi. quid metuis? Dordalvs Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens, neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. Toxilvs Nil pericli mihi videtur. Dordalvs Scio istuc, sed metuo mihi. Toxilvs Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia, ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.