Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt. Toxilvs Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum, tabellás tene has, péllege. Dordalvs Istaé quid ad mé? Toxilvs Immo ád te attinént et tuá refert. nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero. Dordalvs Quando? Toxilvs Haud dúdum. Dordalvs Quid istaé narrant? Toxilvs Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt. Dordalvs Cedo sáne mihi . Toxilvs At clare récitato. Dordalvs Tace, dúm pellego. Toxilvs Hau verbúm faciam Dordalvs Salutem dicit Toxilo Timarchides et familiae omni. si valetis, gaudeo. ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, neque istóc redire his octo possum mensibus, itaque hic est quod me detinet negotium. Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia, plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum: ea comportatur praeda, ut fiat auctio publicitus; ea res me domo expertem facit. operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet, nam is mihi honores suae domi habuit maxumos. Dordalvs Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant aut quid erus tuos? Toxilvs Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.