nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus; nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit: bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit. Toxilvs Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum. quid agis? Dordalvs Credo. Toxilvs Únde agis te, Dordale? Dordalvs Credo tibi. di dent, quae velis. Toxilvs Eho, an iám manu emisisti mulierem? Dordalvs Crédo edepol, credo, inquam, tibi. Toxilvs Iam liberta auctu's auctus es ? Dordalvs Enicas. quin tíbi me dico crédere. Toxilvs Dic bona fíde: iam liberast? Dordalvs Ólim. i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis. líbera, inquam, est: ecquid audis? Toxilvs At tibi di bene faciant omnes. númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam. Dordalvs Abi, né iura, satis crédo. Toxilvs Vbi núnc tua libertást? Dordalvs Apud te. Toxilvs Ain, apud mést? Dordalvs Aio, inquam, apud te ést, inquam. Toxilvs Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me. nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo, unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam vivás.