solet illa recte sub manus succedere. atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, sic ei procedit postprincipio, denique si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, sin autem frugist, eveniunt frugaliter. hanc ego rem exorsus sum facete et callide, igitur proventuram bene confido mihi. nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo, ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat. Sagaristio, heus, exi atque educe virginem et istás tabellas, quas consignavi tibi, quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia. Sagaristio Numquid moror? Toxilvs Euge, euge, exornatu's exornatus es basilice; tiara ornatum lepida condecorat schema. tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet. sed satin estis meditati? Sagaristio Tragici et comici numquam aeque sunt meditati. Toxilvs Lepide hercle adiuvas. age, illúc abscede procul e conspectu et tace. ubi cum lenone me videbis conloqui id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos. Dordalvs Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri; nam égo hodie compendi feci binos panes in dies. íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit; iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo. sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem maximam maiorem feci atque auxi civi femina? sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,