Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet. Dordalvs Referundae ego habeo linguam natam gratiae. eodém mihi pretio sal praehibetur quo tibi. nisi me haec defendet, numquam delinget salem. Toxilvs Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui, quia te negabas credere argentum mihi. Dordalvs Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihi faceres quod partim faciunt argentarii: ubi quid credideris, citius extemplo a foro fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus. Toxilvs Cape hoc sis. Dordalvs Quin das? Toxilvs Nummi sescenti hic erunt, probi, numerati. fac sit mulier libera, atque huc continuo adduce. Dordalvs Iam faxo hic erit. non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio. Toxilvs Fortasse metuis in manum concredere? Dordalvs Mirum quin citius iam a foro argentarii abeunt, quam in cursu rotula circumvortitur. Toxilvs Abi istác travorsis angiportis ad forum; eadem ístaec facito mulier ad me transeat per hortum. Dordalvs Iam hic faxo aderit. Toxilvs At ne propalam. Dordalvs Sapienter sane. Toxilvs Supplicatum cras eat. Dordalvs Ita hercle vero.— Toxilvs Dum stas, reditum oportuit. Toxilvs si quam rem accures sobrie aut frugaliter,