Dicto sum audiens.— Dordalvs Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum, qui mihi iuratust sese hodie argentum dare? quod si non dederit atque hic dies praeterierit, ego argentum, ille iusiurandum amiserit. sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras? Toxilvs Curate isti intus, iam égo domum me recipiam. Dordalvs Oh, Toxile, quid agitur? Toxilvs Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accípiter avide atque invide, procax, rapax, trahax—trecentis versibus tuas ímpuritias traloqui nemo potest— accipin argentum? accipe sis argentum, impudens, tené sis argentum, etiam tu argentum tenes? possum te facere ut argentum accipias, lutum? non mihi censebas copiam argenti fore, qui nisi iurato mihi nil ausu's ausus es credere? Dordalvs Sine respirare me, ut tibi respondeam. vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo, quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet? leno te argentum poscit, solida servitus, pro liberanda amica, ut omnes audiant.