Lubet. Virgo Lubere per me tibi licere intellego; verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi. Satvrio Futura es dicto oboediens an non patri? Virgo Futura. Satvrio Scis iam tibi quae praecepi? Virgo Omnia. Satvrio Et ut surrupta fueris? Virgo Docte calleo. Satvrio Et qui parentes fuerint? Virgo Habeo in memoria. necessitate me mala ut fiam facis. verum videto, me ubi voles nuptum dare, ne haec fama faciat repudiosas nuptias. Satvrio Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides? quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur: dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur. Virgo Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, me esse indotatam. Satvrio Cave sis tu istuc dixeris. pol deum virtute dicam et maiorum meum, ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: librorum eccillum hábeo plenum soracum. si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: cum hac dote poteris vel mendico nubere. Virgo Quin tu me ducis, si quo ducturu's ducturus es , pater? vel tu me vende vel face quid tibi lubet. Satvrio Bonum aequomque oras. sequere hac.—