Ferant eantque maximam malam crucem; neque ego ínimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi. Virgo Patér, hominum immortalis est infamia; etiam tum vivit, cum esse credas mortuam. Satvrio Quid? metuis, ne te vendam? Virgo Non metuo, pater. verum insimulari nolo. Satvrio At nequiquam nevis. meo modo istuc potius fiet quam tuo fiat. quae hae res sunt? Virgo Cogita hoc verbum, pater: erus sí minatus est malum servo suo, tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum, dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria! ego nunc quod non futurumst formido tamen. Satvrio Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae praeter sapiet quam placet parentibus. Virgo Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt. Satvrio Malo cavere meliust te. Virgo At si non licet cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo. Satvrio Malusne égo sum? Virgo Non es, neque me dignumst dicere, verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet. Satvrio Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia non demovebor. Virgo At, meo sí liceat modo, sapienter potius facias quam stulte.