quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, Sagaristio Tanto melior. Toxilvs Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum. sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.— Sagaristio Vtere ut vis.— Satvrio Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic, perpetuo cibus ut mihi supersit, suppetat, superstitet: sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus. quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis; communicavi tecum consilia omnia. ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego. venibis tu hodie, virgo. Virgo Amabo, mi pater, quamquam libenter escis alienis studes, tuin véntris causa filiam vendas tuam? Satvrio Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali te potius vendam quam mea, quae sis mea. Virgo Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia? Satvrio Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur. meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi. Virgo Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen, quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, modice et modeste meliust vitam vivere; nam ad paupertatem si admigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior. Satvrio Enim véro odiosa es. Virgo Non sum, neque me esse arbitror, quom parva natu recte praecipio patri. nam inimici famam non ita ut natast ferunt.