subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose. Toxilvs Sed quís hic ansatus ambulat? Sagaristio Magnifice conscreabor. Toxilvs Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur? ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae? Sagaristio Adito. videbitur. factum volo. venito. promoneto. Toxilvs Quid hoc híc in collo tibi tumet? Sagaristio Vomicast, pressare parce; nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur. Toxilvs Quando istaec innatast tibi? Sagaristio Hodie. Toxilvs Secari iubeas. Sagaristio Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti. Toxilvs Inspicere morbum tuom lubet. Sagaristio Ah ah, abi atque cave sis a cornu. Toxilvs Quid iam? Sagaristio Quia boves bini hic sunt in crumina. Toxilvs Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum. Sagaristio Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur. Toxilvs Ego reiciam. habe animum bonum. Sagaristio Credetur, commodabo. sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti. Toxilvs Quid tú ais? Sagaristio Dominus me bovis mercatum Eretriam misit. nunc mi Eretria erit haec tua domus. Toxilvs Nimis tú facete loquere. atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam; nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,