Vadatur hic me. Paegnivm Vtinam vades desint, in carcere ut sis. Sagaristio Quid hoc? Paegnivm Quid est? Sagaristio Etiam, scelus, male loquere? Paegnivm Tandem ut liceat, quom servos sis, servom tibi male dicere. Sagaristio Itane? specta quid dedero. Paegnivm Nil, nam nil habes. Sagaristio Di deaeque me omnes perdant— Paegnivm Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. Sagaristio Atque id fiat, nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis. Paegnivm Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii. Sagaristio Qui te di deaeque—scis quid hinc porro dicturus fuerim, ni linguae moderari queam. potin abeas? Paegnivm Abigis facile. nam umbra mea iam intus vapulat.— Sagaristio Vt istúnc di deaeque perdant. tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus. hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem quem convenire maxime cupiebam egreditur intus. Toxilvs Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum, iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum; ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares, satin ea tenes? Sophoclidisca Magis cálleo quam aprugnum callum callet.— Toxilvs Propera, abi domum. Sagaristio Nunc ego huic graphice facetus fiam.