Paégnium, ausculta. Paegnivm Emere oportet, quem tibi oboediré velis. Sagaristio Asta. Paegnivm Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam, qui nunc sic tamen es molestus. Sagaristio Scelerate, etiam respicis? Paegnivm Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes. Sagaristio Vbi Tóxilus est tuus érus? Paegnivm Vbi illí libet, néque te consulit. Sagaristio Etiam dicís ubi sit, venéfice? Paegnivm Néscio, inquam, ulmítriba tu. Sagaristio Male dícis maiorí. Paegnivm Prior proméritus perpetiáre. servam operam, linguam liberam erus iussit med habere. Sagaristio Dicisne mi, ubi sit Toxilus? Paegnivm Dico ut perpetuo pereas. Sagaristio Caedere hodie tu restibus. Paegnivm Tua quidem, cucule, causa! non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine. Sagaristio Video ego te: iam incubitatus es. Paegnivm Ita sum. quid id ad te attinet ? at non sum, ita ut tu, gratiis. Sagaristio Confidens. Paegnivm Sum hercle vero. nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras. Sagaristio Potin ut molestus ne sies? Paegnivm Quod dicis facere non quis. Sagaristio Abi in malam rem. Paegnivm At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.