Et pol ego ad vos. Paegnivm Quid eo? Sophoclidisca Quid id ad te attinet? Paegnivm Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio. Sophoclidisca Odiosu's odiosus es . Paegnivm Lubet. numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem. Sophoclidisca Malitia certare tecum miseria est. Paegnivm Mers tu mala es. Sophoclidisca Quid est quod metuas? Paegnivm Idem istuc quod tu. Sophoclidisca Dic ergo ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius. Paegnivm Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem, omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego. Sophoclidisca At tu hoc face: fide data credamus. Paegnivm Novi: omnes sunt lenae levifidae, neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia. Sophoclidisca Dic amabo. Paegnivm Dic amabo. Sophoclidisca Nolo ames. Paegnivm Facile impetras. Sophoclidisca Tecum habeto. Paegnivm Et tu hoc taceto. Sophoclidisca Tacitum erit. Paegnivm Celabitur. Sophoclidisca Toxilo has fero tabellas tuo ero. Paegnivm Abi, eccillum domi. at ego hánc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.