Asta. Paegnivm At propero. Sophoclidisca Et pol ego item. Paegnivm Ecquid habes? Sophoclidisca Ecquid tú? Paegnivm Nil equidem. Sophoclidisca Cedo manum ergo. Paegnivm Estne haec manus? Sophoclidisca Vbi illa altera ést furtifica laeva? Paegnivm Domi eccam. huc nullam attuli. Sophoclidisca Habes nescio quid. Paegnivm Ne me attrecta, subigitatrix. Sophoclidisca Sin te amo? Paegnivm Male operam locas. Sophoclidisca Qui? Paegnivm Quia enim nihil amas, quom ingratum amas. Sophoclidisca Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, né, ubi versicapillus fias, foede semper servias. tu quidem haud étiam es octoginta pondo. Paegnivm At confidentia illa militia militatur multo magis quam pondere. atque ego hanc nunc operam perdo. Sophoclidisca Quid iam? Paegnivm Quia peritae praedico. sed ego cesso. Sophoclidisca Mane. Paegnivm Molesta es. Sophoclidisca Ergo ero quoque, nisi scio, quó agas te. Paegnivm Ad vos.