Beia. Paegnivm Tuo ex ingenio mores alienos probas. Sophoclidisca Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae. Paegnivm Satis iam dictum habeo. Sophoclidisca Sed quid tu? confitere ut te autumo? Paegnivm Fatear, si ita sim. Sophoclidisca Iam ábi, vicisti. Paegnivm Abi núnciam ergo. Sophoclidisca Hoc mi expedi, quó agis? Paegnivm Quo tu? Sophoclidisca Dic tu. Paegnivm Dic tu. Sophoclidisca Prior rogavi. Paegnivm At post scies. Sophoclidisca Eo ego hinc haud longe. Paegnivm Et quidem ego haud longe hinc eo . Sophoclidisca Quo ergo is , scelus? Paegnivm Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies. Sophoclidisca Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero. Paegnivm Itane est? Sophoclidisca Itane est. Paegnivm Mala es. Sophoclidisca Scelestu's scelestus es . Paegnivm Decet me. Sophoclidisca Me quidem addecet. Paegnivm Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma? Sophoclidisca Offirmastin occultare quo te immittas, pessume? Paegnivm Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res. nihili facio scire. valeas.