Imperare oportet. Toxilvs Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam. Sagaristio Negotium edepol— Toxilvs Ferreum fortasse? Sagaristio Plusculum annum fui praéferratus apud molas tribunus vapularis. Toxilvs Vetus iam ístaec militiast tua. Sagaristio Satin tu úsque valuisti? Toxilvs Hau probe. Sagaristio Ergo edepol palles. Toxilvs Saucius factus sum in Veneris proelio: sagittá Cupido cor meum transfixit. Sagaristio Iam servi hic amant? Toxilvs Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem quibus sat esse non queam? Sagaristio Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus. Toxilvs Básilice ágito eleútheria. Sagaristio Quíd iam? Toxilvs Quia erus peregri est. Sagaristio Ain tu, péregri est? Toxilvs Si tu tibi bene esse póte pati, veni: víves mecum, básilico accipiere victu. Sagaristio Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui. Toxilvs Sed hoc me únum excruciat. Sagaristio Quidnam id est? Toxilvs Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera, an sémpiternam sérvitutem sérviat. Sagaristio Quid núnc vis ergo?