Sed has tabellas, Paegnium, ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato. Sophoclidisca Cesso ire ego quo missa sum? Paegnivm Eo ego. Toxilvs I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras. vola curriculo.— Paegnivm Istuc marinus passer per circum solet. illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit? Sophoclidisca Paegnium hic quidem est. Paegnivm Sophoclidisca haéc peculiarest eius quo ego sum missus. Sophoclidisca Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur. Paegnivm Compellabo. Sophoclidisca Commorandust. Paegnivm Apud hanc obieci Sophoclidisca Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales? Paegnivm Sophoclidisca, di me amabunt. Sophoclidisca Quid me? Paegnivm Vtrum hercle di volent ; sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male. Sophoclidisca Mitte male loqui. Paegnivm Quom ut digna es dico, bene, non male loquor. Sophoclidisca Quid agis? Paegnivm Feminam scelestam te astans contra contuor. Sophoclidisca Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem. Paegnivm Quid male facio aut quoi male dico? Sophoclidisca Quoi pol cumque occasio est. Paegnivm Nemo homo umquam ita arbitratust. Sophoclidisca At pol multi esse ita sciunt. Paegnivm Heia.