amas pól misera: id tuos scátit animus. ego istúc placidum tibi ut sít faciam. Lemniselenis Miser ést qui amat.— Sophoclidisca Cérto is quidém nihilist, qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est? iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit. convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo. Toxilvs Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes? Paegnivm Melius quam tu qui docuisti. Toxilvs Ain véro, verbereum caput? Paegnivm Aio enim véro. Toxilvs Quid ergo dixi? Paegnivm Ego recte apud illam dixero. Toxilvs Non edepol scis. Paegnivm Da hercle pignus, ni omnia memini et scio, et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu. Toxilvs Egon dem pignus tecum? Paegnivm Audacter, si lubido est perdere. Toxilvs Bona pax sit potius. Paegnivm Tum tu igitur sine me ire. Toxilvs Et iubeo et sino; sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam. Paegnivm Faciam. Toxilvs Quo ergo is nunc? Paegnivm Domum: uti domi sim, quom illi censeas. Toxilvs Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo. Paegnivm Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem. Toxilvs Abi modo. Paegnivm Ego laudabis faxo.