et ut adfleat, cum ea memoret. Satvrio Etiam tu taces? ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis. Toxilvs Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. Satvrio Eu, probe. Toxilvs Quasi sit peregrinus. Satvrio Laudo. Toxilvs Et tu gnatam tuam ornatam adduce lepide in peregrinum modum. Satvrio πόθεν ornamenta? Toxilvs Abs chorago sumito; dare debet: praebenda aediles locaverunt. Satvrio Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio. Toxilvs Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero, continuo tu illam a lenone adserito manu. Satvrio Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.— Toxilvs Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum, me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.— Sophoclidisca Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens. nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te. quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una. me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres. nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo, ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret, quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti. potin út taceas? potin né moneas? memini ét scio et calleo et cómmemini.