Scies. quia forma lepida et liberali est. Satvrio Res itast. Toxilvs Hic leno neque te novit neque gnatam tuam. Satvrio Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? Toxilvs Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes. Satvrio Cupio hercle. Toxilvs Tum tu me sine illam vendere. Satvrio Tun illam vendas? Toxilvs Immo alium adlegavero qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet. sicut istic leno non sex menses Megaribus huc est cum commigravit. Satvrio Pereunt reliquiae. posterius istuc tamen potest. Toxilvs Scin quam potest? numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi; atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria. quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis? Satvrio Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, dum saturum vendas. Toxilvs Hoc, si facturu's facturus es , face. Satvrio Faciam equidem quae vis. Toxilvs Bene facis. propera, abi domum; praemonstra docte, praecipe astu filiae, quid fabuletur: ubi se natam praedicet, qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit. sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;