Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias, superávit aerumnis suis aerumnas Herculi. nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico, cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim, quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo, nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo. Sagaristio Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo. ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat. Toxilvs Quís illic est qui cóntra me astat? Sagaristio Quís hic est qui sic cóntra me astat? Toxilvs Similis est Sagaristionis. Sagaristio Toxilus híc quidem meus amicust. Toxilvs Ís est profecto. Sagaristio Eum esse opinor. Toxilvs Congrediar. Sagaristio Contra adgredibor. Toxilvs O Sagaristio, di ament te. Sagaristio O Toxilé, dabunt di quae exoptes. út vales? Toxilvs Út queo. Sagaristio Quíd agitur? Toxilvs Vívitur. Sagaristio Sátin ergo ex sententia? Toxilvs Si eveniunt quae exopto, satis. Sagaristio Nimis stúlte amicis utere. Toxilvs Quid iam?