Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi? Theopropides Luculentum edepol profecto. Tranio Age specta postes cuius modi, quanta firmitate facti et quanta crassitudine. Theopropides Non videor vidisse postis pulchriores. Simo Pol mihi eo pretio empti fuerant olim. Tranio Audin fuerant dicere? vix videtur continere lacrimas. Theopropides Quanti hosce emeras? Simo Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi. Theopropides Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi. Tranio Quapropter? Theopropides Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat. Tranio Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet. atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice; non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus. viden coagménta in foribus? Theopropides Video. Tranio Specta, quam arte dormiunt. Theopropides Dormiunt? Tranio Illud quidem, ut conivent, volui dicere. satin habes? Theopropides Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet. Tranio Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos? Theopropides Non edepol video. Tranio At ego video. nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat. quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies. iam vides?