forent, nobis istas redhibere haud liceret. lucri quidquid est, id domum trahere oportet. misericordias hominem oportet. Tranio Morare hercle facis. subsequere. Theopropides Fiat. dó tibi ego operám. Tranio Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem. Simo Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides. Theopropides Dei te ament. Simo Inspicere te aedis has velle aiebat mihi. Theopropides Nisi tibi est incommodum. Simo Immo commodum. i intro atque inspice. Theopropides At enim mulieres— Simo Cave tu ullam flocci faxis mulierem. qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas. Theopropides Tamquam? Tranio Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine, te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex? Theopropides Video. Tranio Ergo inridere ne videare et gestire admodum; noli facere mentionem te has emisse. Theopropides Intellego, et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni. quid nunc? Simo Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. Theopropides Bene benigneque arbitror te facere. Simo Factum edepol volo. vin qui perductet? Theopropides Apage istum perductorem, non placet. quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.