qui solus facio facinora immortalia? vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex. novicium mihi quaestum institui non malum: nam muliones mulos clitellarios habent, at égo habeo homines clitellarios. magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt. nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar. heus Théopropides. Theopropides Hém quis hic nóminat me? Tranio Eró servos múltis modís fidus. Theopropides Únde is? Tranio Quod me miseras, adfero omne impetratum. Theopropides Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti? Tranio Seni non erat otium, id sum opperitus. Theopropides Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis. Tranio Heus tu, si voles verbum hóc cogitare, simul flare sorbereque haud factu facilest. ego híc esse et íllic simitu hau pótui. Theopropides Quid nunc? Tranio Vise, specta tuo usque arbitratu. Theopropides Age i , duce me. Tranio Num moror? Theopropides Supsequor te. Tranio Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur. sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse. Theopropides Quid tandem? Tranio Orat ut suadeam Philolacheti, ut istas remittat sibi. Theopropides Haud opinor. sibi quisque ruri metit. si male emptae