nunc te hoc orare iussit opere maximo, ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas. Simo Non sunt venales. Tranio Scio equidem istuc. sed senex gynaeceum aedificare volt hic in suis et balineas et ambulacrum et porticum. Simo Quid ergo somniavit? Tranio Ego dicam tibi. dare volt uxorem filio quantum potest, ad eam rem facere volt novom gynaeceum. nam sibi laudavisse hasce ait architectonem nescio quem exaedificatas insanum bene; nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis. nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem. Simo Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen sol semper hic est usque a mani ad vesperum: quasi flagitator astat usque ad ostium, nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst. Tranio Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes? Simo Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico. Tranio At tamen inspicere volt. Simo Inspiciat, si lubet; si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo ipse aedificato. Tranio Eon, voco huc hominem? Simo I, voca. Tranio Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio,