processerunt. Tranio Ita ut dicis facta hau nego. nos profecto probe ut voluimus viximus. séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit. Simo Quid est? quó modo? Tranio Péssimo. Simo Quaéne subdúcta erat túto in terra? Tranio Eí. Simo Quid est? Tranio Mé miserum, occidi. Simo Quí? Tranio Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem. Simo Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti? Tranio Eloquar. erus péregre venit. Simo Tunc tibi portenditur, inde férriterium, postea crux. Tranio Per tua te g enua obsecro, ne indícium ero facias meo. Simo É me, ne quid metuas, nil sciet. Tranio Patrone, salve. Simo Nil moror mi istius modi clientis. Tranio Nunc hoc quod ad te noster me misit senex— Simo Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo: iam de istis rebus voster quid sensit senex? Tranio Nil quicquam. Simo Numquid increpavit filium? Tranio Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet