igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero. Simo Mélius anno hóc mihi nón fuit domi, néc quod una ésca me iúverit magis. prándium uxór mihi pérbonum dedit, núnc dormitúm iubet me íre: minime. nón mihi fórte visum ílico fuit, mélius quom prándium quám solet dedit: vóluit in cúbiculum abdúcere me anus. nón bonust sómnus de prándio. apage. clánculum ex aédibus me édidi foras. tóta turgét mihi uxór, scio, domi. Tranio Rés parata ést mala in vésperum huic seni. nam ét cenandum ét cubandúmst ei male. Simo Quóm magis cógito cúm meo animo: sí quis dotátam uxorem átque anum habet, néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus íre dormítum odio est véluti nunc mihi éxsequi cérta res ést, ut abeam pótius hinc ád forum quám domi cubem. átque pol néscio, ut móribus sient vóstrae: haec sát scio quám me habeat male. péius posthác fore quám fuit mihi. Tranio Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male: níhil erit, quód deorum úllum accusites; te ípse iure óptimo mérito incusés licet. témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi. hóc habet. répperi quí senem dúcerem, quó dolo a mé dolorém procul péllerem. áccedam. dí te ament plúrimum, Simo.