nisi ut in vicinum hunc proximum , eas émisse aedis huius dicam filium? calidum hercle esse audivi optimum mendacium. quidquid dei dicunt, id decretumst dicere. Theopropides Quid igitur? iam commentu s e s commentu's ? Tranio Di istum perduint— (immo istunc potius) de vicino hoc proximo tuos emit aedis filius. Theopropides Bonan fide? Tranio Siquidém tu argentum reddituru s e s reddituru's , tum bona, si redditurus non es, non emit bona. non in loco emit perbono? Theopropides Immo in optumo. cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio. Tranio Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio. iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt. quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio: manufesto teneor. Theopropides Evocadum aliquem ocius, roga círcumducat. Tranio Heus tu, at hic sunt mulieres: videndumst primum, utrum eae velintne an non velint. Theopropides Bonum aequomque oras. i, percontare et roga. ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris. Tranio Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex, itá mea consilia undique oppugnas male. euge, optume eccum aédium dominus foras Simo progreditur intus. huc concessero, dum mihi senatum consili in cor convoco.