Aedis inquam. sed scin quoius modi? Theopropides Qui scire possum? Tranio Vah. Theopropides Quid est? Tranio Ne me roga. Theopropides Nam quid ita? Tranio Speculo claras, candorem merum. Theopropides Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat? Tranio Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus. sed arraboni has dedit quadraginta minas; hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis? nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, continuo est alias aedis mercatus sibi. Theopropides Bene hercle factum. Danista Heus, iam adpetit meridie. Tranio Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet. Theopropides Adulescens, mecum rém habe. Danista Nempe aps te petam? Theopropides Petito cras. Danista Abeo: sat habeo, si cras fero.— Tranio Malum quod isti di deaeque omnes duint, ita mea consilia perturbat paenissime. nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum. Theopropides Qua in regione istas aedis emit filius? Tranio Ecce autem perii. Theopropides Dicisne hoc quod te rogo? Tranio Dicam. sed nomen domini quaero quid siet. Theopropides Age comminiscere ergo. Tranio Quid ego nunc agam,