Orationis operam compendi face, nisi te mala re magna mactari cupis. Gr. Ervom daturin estis, bubus quod feram? date, si non estis. agite, porro pergite quoniam occepistis: bibite, pergraecamini, este, ecfercite vos, saginam caedite. Tr. Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo, in vesperum parare piscatum mihi. ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat. quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer? Gr. Pol tibi istuc credo nomen actutum fore. Tr. Dum interea sic sit, istuc actutum sino. Gr. Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius veniet quod noles quam illud, quod cupide petas. Tr. Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove. ne tu erres hercle praeterhac mihi non facies moram.— Gr. Satin abiit neque quod dixi flocci existumat? pro di immortales, obsecro vostram fidem, facite, huc ut redeat noster quam primum senex, triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit, paucorum mensum sunt relictae reliquiae. nunc rus abibo. nam eccum erilem filium video, corruptum ex adulescente optumo.— Philolaches Recórdatus múltum et diú cogitávi argúmentaque ín pectus ínstitui multa ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor, eám rem volútavi et diú disputávi, hominém cuius réi, quandó natus esset, similem ésse arbitrárer simulácrumque habére: