Redito huc circiter meridie. Danista Reddeturne igitur faenus? Tranio Reddeturne. abi. Danista Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram? quid si hic manebo potius ad meridie? Tranio Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo. Danista Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? Tranio Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi. Danista Iam hercle ego illum nominabo. Tranio Euge strenue. beatus vero es nunc, quom clamas. Danista Meum peto. multos me hoc pacto iam dies frustramini. molestus si sum, reddite argentum: abiero. responsiones omnes hoc verbo eripis. Tranio Sortem accipe. Danista Immo faenus, id primum volo. Tranio Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime? venisti huc te extentatum? agas quod in manu est. non dat, non debet. Danista Non debet? Tranio Ne frit quidem ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras urbe exulatum faenoris causa tui, quoi sortem accipere iam licet? Danista Quin non peto sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi. Tranio Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet. tu solus, credo, faenore argentum datas.