ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam. sed quidnam hic sese tam cito recipit domum? metuo ne de hac re quippiam indaudiverit. accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser. nihil est miserius quam animus hominis conscius, sicut me † habet. verum utut res sese habet, pergam turbare porro: ita haec res postulat. unde is? Theopropides Conveni illum unde hasce aedis emeram. Tranio Numquid dixisti de illo quod dixi tibi? Theopropides Dixi hercle vero ómnia. Tranio Ei misero mihi, metuo ne techinae meae perpetuo perierint. Theopropides Quid tute tecum? Tranio Nihil enim. sed dic mihi, dixtine quaeso? Theopropides Dixi, inquam, ordine omnia. Tranio Etiam fatetur de hospite? Theopropides Immo pernegat. Tranio Negat scelestus? Theopropides Negitat in quam. Tranio Cogita: non confitetur? Theopropides Dicam si confessus sit. quid nunc faciundum censes? Tranio Egon quid censeam? cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem (sed eum videto ut capias, qui credat mihi): tam facile vinces quam pirum volpes comest. Danista Sed Philolachetis servom éccum Tranium,