Cave verbum faxis. Theopropides Dic quid segreges sermonem. Tranio Apage hinc te. Theopropides Quae r es te agitat, Tranio? quicum istaec loquere? Tranio An quaeso tu appellaveras? ita me di amabunt, mortuom illum credidi expostulare quia percussisses fores. sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas? Theopropides Quid faciam? Tranio Cave respexis, fuge, atque operi caput. Theopropides Cur non fugis tu? Tranio Pax mihi est cum mortuis. Theopropides Scio. quíd modo igitur? cur tanto opere extimueras? Tranio Nil me curassis, inquam, ego mihi providero: tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge, atque Herculem invoca. Theopropides Hercules, ted invoco.— Tranio Et ego—tibi hodie ut det, senex, magnum malum. pro di immortales, obsecro vestram fidem, quid ego hodie negoti confeci mali. Danista Scelestiorem ego annum argento faenori numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit. a mani ad noctem usque in foro dego diem, locare argenti nemini nummum queo. Tranio Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum. danista adest, qui dedit argentum faenore , qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit . manifesta res est, nisi quid occurro prius,