qui abhinc sexaginta annos occisus foret. interdum inepte stultus es, Theopropides . Theopropides Taceo. Tranio Sed ecce quae illi in “ego transmarinus hospes sum Diapontius. hic habito, haéc mihi dedita est habitatio. nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, quia praemature vita careo. per fidem deceptus sum: hospes hic me necavit isque me defodit insepultum clám ibidem in hisce aedibus, scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra. scelestae haé sunt aedes, impia est habitatio”. quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui. Theopropides St, st. Tranio Quid, obsecro hercle, factum est? Theopropides Concrepuit foris. Tranio Hicin percussit! Theopropides Guttam haud habeo sanguinis, vivom me accersunt Acheruntem mortui. Tranio Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam. nimis quám formido, ne manifesto hic me opprimat. Theopropides Quid tute tecum loquere? Tranio Abscede ab ianua. fuge, obsecro hercle. Theopropides Quo fugiam? etiam tu fuge. Tranio Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis. Intvs Heus, Tranio. Tranio Non me appellabis, si sapis. nihil ego commerui, neque istas percussi fores. Intvs Quaeso—