Cur non tangerem? quin pultando, inquam, paene confregi foris. Tranio Tetigistin? Theopropides Tetigi, inquam, et pultavi. Tranio Vah. Theopropides Quid est? Tranio Male hercle factum. Theopropides Quid est negoti? Tranio Non potest dici, quam indignum facinus fecisti et malum. Theopropides Quid iam? Tranio Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus. fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin foris? Theopropides Quo modo pultare potui, si non tangerem? Tranio Occidisti hercle— Theopropides Quem mortalem? Tranio Omnis tuos. Theopropides Di te deaeque ómnes faxint cum istoc omine— Tranio Metuo, te atque istos expiare ut possies. Theopropides Quam ob rem? aut quam subito rem mihi adportas novam? Tranio Et heus, iube illos illinc ambo abscedere. Theopropides Apscedite. Tranio Aedes ne attigatis. tangite vos quoque terram. Theopropides Obsecro hercle, quin eloquere Tranio Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit, semel ut emigravimus. Theopropides Eloquere, quid ita?