Numquid aliud? Tranio Clavem mi harunc aedium Laconicam iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris. Philolaches In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.— Tranio Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet. Homini, cui nulla in pectore est audacia, nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo quamvis desubito facile est facere nequiter: verum id videndum est, id viri docti est opus, quae designata sint et facta nequiter, tranquille cuncta et ut proveniant sine malo, ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere. sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus, profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint neque quicquam nobis pariant ex se incommodi. sed quid tu egredere, Sphaerio? Pver Iamiam Tranio Optime. praeceptis paruisti. Pver Iussit maximo opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo, ne intro iret ad se. Tranio Quin etiam illi hoc dicito, facturum me , ut ne etiam aspicere aedis audeat, capite obvoluto ut fugiat cum summo metu. clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, et ego hinc occludam.—iube venire nunciam. ludos ego hodie vivo praesenti hic seni faciam, quod credo mortuo numquam fore. concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,