cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem. Philolaches Perdis rem. Delphivm Tace, amabo. Tranio Abripite hunc intro actutum inter manus. Callidamates Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis. Philolaches Perii. Tranio Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum. Philolaches Nullus sum. Tranio Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi. satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom, non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus? vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini. Philolaches Vbi ego ero? Tranio Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris. Delphivm Quid si igitur abeamus hinc nos? Tranio Non hoc longe, Delphium. nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus. Philolaches Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu. Tranio Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo? Philolaches Potest. Tranio Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium. Delphivm Morigerae tibi erimus ambae.— Tranio Ita ille faxit Iuppiter. animum advorte nunciam tu quae volo accurarier. omnium primumdum aédes iam face occlusae sient; intus cave muttire quemquam siveris. Philolaches Curabitur. Tranio Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. Philolaches Licet. Tranio Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.