quid ego ago? Tranio Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas. Philolaches Tutin vidisti? Tranio Egomet, inquam. Philolaches Certe? Tranio Certe inquam. Philolaches Occidi, si tu vera memoras. Tranio Quid mihi sit boni, si mentiar? Philolaches Quid ego nunc faciam? Tranio Iube haec hinc omnia amolirier. quis istic dormit? Philolaches Callidamates. Tranio Suscita istum, Delphium. Delphivm Callidamates, Callidamates, vigila. Callidamates Vigilo, cedo ut bibam. Delphivm Vigila. pater advenit peregre Philolachis. Callidamates Valeat pater. Philolaches Valet ille quidem, atque ego disperii. Callidamates Bis periisti? qui potest? Philolaches Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. Callidamates Tuos venit pater? iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit? Philolaches Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium, aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus, igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet; sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser. Tranio Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita. Philolaches Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus. Callidamates Ain tu, pater?