quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica antehac est habitus parcus nec magis continens, is nunc in aliam partem palmam possidet. virtute id factum tua et magisterio tuo. Tr. Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost? an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis? lubet potare, amare, scorta ducere. mei tergi facio haec, non tui fiducia. Gr. Quam confidenter loquitur. Tr. At te Iuppiter dique omnes perdant, fu, oboluisti alium. germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, caeno κοπρὼν commixte. Gr. Quid vis fieri? non omnes possunt olere unguenta exotica, si tú oles, neque superiores accumbere neque tam facetis quam tu vivis victibus. tu tíbi istos habeas turtures piscis avis, sine me aliato fungi fortunas meas. tu fortunatu s e s fortunatu's , ego miser: patiunda sunt. meum bonum me, te tuom maneat malum. Tr. Quasi invidere mi hoc videre, Grumio, quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst: decet me amare et te bubulcitarier, me victitare pulchre, te miseris modis. Gr. O carnuficium cribrum, quod credo fore, ita te forabunt patibulatum per vias stimulis carnufices , si huc reveniat senex. Tr. Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi? Gr. Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.