quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt. Philemativm Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha. Scapha Non me istuc curare oportet. Philemativm Quem obsecro igitur? Scapha Eloquar: Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat. nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura. quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier? purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri. pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior: poste nequiquam exornata est bene, si morata est male. pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt. nam si pulchra est, nimis ornata est. Philolaches Nimis diu abstineo manum. quid hic vos agitis? Philemativm Tibi me exorno út placeam. Philolaches Ornata es satis. abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea, mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi. Philemativm Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, mea voluptas. Philolaches Em istuc verbum vile est viginti minis. Philemativm Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo. Philolaches Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta. triginta minas pro capite tuo dedi. Philemativm Cur exprobras? Philolaches Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier? nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene. Philemativm Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere. Philolaches Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: