Cedo cerussam. Scapha Quid cerussa opust nám? Philemativm Qui malas oblinam. Scapha Vna operá ebur atramento candefacere postules. Philolaches Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae. Philemativm Tum tu igitur cedo purpurissum. Scapha Non do. scita es tu quidem. nova pictura interpolare vis opus lepidissimum? non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam. Philemativm Cape igitur speculum. Philolaches Ei mihi misero, savium speculo dedit. nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput. Scapha Linteum cape atque exterge tibi manus. Philemativm Quid ita, obsecro? Scapha Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus: ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches. Philolaches Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae. Philemativm Etiamne unguentis unguendam censes? Scapha Minime feceris. Philemativm Quapropter? Scapha Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet. nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus. quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas. Philolaches Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius. verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,