Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius, quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare. Scapha Quid illís futurum est ceteris qui té amant? Philemativm Magis amabunt, quom me videbunt gratiam referre bene mere nti. Philolaches Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres. Scapha Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est. Philolaches In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus. Philemativm Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis. Philolaches Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem, pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem. videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum: quae pro me causam diceret, patronum liberavi. Scapha Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines. nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor. si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum. Philemativm Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea. Scapha Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum? Philolaches Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea. Philemativm Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode. Scapha Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito. Philolaches Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier? nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.