Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici. Philemativm Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit: illi me soli censeo esse oportere opsequentem. Philolaches Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio. bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa. Scapha Inscita ecastor tu quidem es. Philemativm Quapropter? Scapha Quae istuc cures , ut te ille amet. Philemativm Cur obsecro non curem? Scapha Libera es iam. tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro, id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti. Philolaches Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso. illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena. Philemativm Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me. Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam. Scapha At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere. Philolaches In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem. Philemativm Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar. Philolaches Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem te liberasso denuo et ni Scapham enicasso. Scapha Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines. Philemativm Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire. ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.