Nolo ego te adsentari mihi. Scapha Nimis tú quidem stulta es mulier. eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli? equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, quam vero culpari aut meam speciem alios inridere. Philemativm Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi. Scapha Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es. Philolaches Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem? quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio. periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti. Scapha Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam nunc stultam stulte facere. Philemativm Quin mone quaéso, si quid erro. Scapha Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi morem praecipue sic geras atque alios asperneris. matronae, non meretricium est unum inservire amantem. Philolaches Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud? di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu. Philemativm Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. Scapha Stulta es plane, quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem. moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate. Philemativm Non spero. Scapha Insperata accidunt magis saépe quam quae speres. postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante. nihilo ego quam nunc tu amata sum; átque uni modo gessi morem: qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.